Скрыть

Евангельские и Апостольские чтения 03 апреля 2024 

На 6-м часе: Ис.10:12–20. На веч.: Быт.7:6–9. Притч.9:12–18.

Книга пророка Исаии
На 6-м часе: Ис.10:12–20.

10:14
10:15
10:17
Латинский (Nova Vulgata)
Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius.
Dixit enim: «In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes;
et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret».
Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam? Quomodo si agitet virga elevantem eam, et exaltet baculus eum, qui non est lignum.
Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio ignis.
Et erit Lumen Israel ignis, et Sanctus eius flamma; et succendetur et devorabit spinas eius et vepres in die una.
Et gloriam saltus eius et horti eius ab anima usque ad carnem consumet, et erit sicut aeger tabescens;
et reliquiae ligni saltus eius tam paucae erunt, ut puer scribat ea.
Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate.
Такого стиха в Библии нет

Книга Притчей Соломоновых
Притч.9:12–18.

9:12
9:13
9:14
9:15
9:16
Латинский (Nova Vulgata)
Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
Mulier stulta est clamosa, fatua et nihil sciens;
sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis,
ut vocaret transeuntes per viam et pergentes itinere suo:
«Qui est parvulus, declinet ad me». Et vecordi locuta est:
«Aquae furtivae dulciores sunt, et panis in abscondito suavior».
Et ignoravit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni convivae eius.
Такого стиха в Библии нет
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible
Arhimandrit-pavel-gruzdev Biblia 156 3769 Biblia